- TELMESSUS
- TELMESSUSurbs Cariae, in qua excellebat olim Aruspicum disciplina, Tullius, de Divin. l. 1. Strabo tamen, non Cariae, sed Lyciae facit opoidum prope promontor. Daedala dictum, l. 14. Claruit certe Aruspicinae gloriâ, usque ad aetatem Alexandri M. quâ Aristander floruit Telmissensis, in hac arte celeberrimus, et magno illi Regi apprime carus. Vide Q. Curtium Rufum. l. 4. c. 2. Arrianum de gestis Alex. Mag. l. 1. Rigaltium observat. ad Artemidorum, l. 1. c. 33. Plinium, Nat. Hist. l. 17. c. 25. Tertullianum de Anima, c. 46. Alios: Et est egregia concertatio de cadavere Alexandri, inter Prolemaeum et Perdiccam, finita ab Aristandro, apud Aelianum, Hist. Var. l. 12. c. 64. Ad eosdem Telmessenses, primum Onirocritices seu Interpretationis Somniorum inventum quidam trahunt, inter quos Tatianus est Martyr: quod tamen non de inventione, sed frequenti exercitio sumendum existimat Dempsterus. nec plus infertur ex Tertulliani loco cit. Telmissenses enim nulla somnia evacuant, imbecillitatem coniectationis incusant. Vide Thom. Dempster. Paralipom. in Ioh. Rosin. Antiquit. Rom. l. 2. c. 2. Salmas. ad Solin. ubi urbem hanc Lyciae ultimam et initium Asiae minoris, insuper portu celebrem, fuisle docet, p. 782. et seqq. nec non in voce telmissus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.